| 69266 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [ 22. Notiz (auf Bl. 148r)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
Theodonem Bajoariae ducem le Cointius narrans |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 22 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 3, S. 336 sowie Bd. 5, S. 44-45 |
Observationes juridicae ("obs. jur.") |
|
Theodonem Bajoariae duce[m] Le Cointius narrans caedem Emmerani Ratisbonensis Episcopi, et passim alias pro simpli[ci] <habet> gubernatore Bajoariae credo quia ab autore vitae S. Emmerani dux seu gubernator nominatur[.] Idemque passim inculcat autor. Sed duces Baioariae rem publicam suo arbitrio administrare Francorum licet majestatem comiter agnoscentem. <indicia> multa sunt. unum exemplum evidens dabo; ex Paulo Diacono lib. 6 Gest. Long. Ansprandus ex Longobardia pulsus novem annis in Bojoaria exulat, tandem adductis Theodeberti ducis copiis ad Ticinum pugnat cum Ariberto Rege, qui Aribertus rebus desperatis cum thesauro in Franciam fugere cogitat. Quod profecto minime fecisset, si Bajoarii auspiciis regis Francorum in expeditionem venissent. Bajoarios itaque hostes habuit, Francos amicos. Certo argumento, non semper eosdem utrisque tunc fuisse hostes et amicos[.] Annal. Met. ad 741 dum Karolus se aegrotare cerneret, congregatis in unum omnibus optimatibus suis principatum suum inter filios suos aequa lance divisit[.] primogenito suo Karolomanno Austriam, Alamanniam, Turingiamque subjugavit[.] Filio vero juniori Pipino Neustriam, Burgundiam, Provinciamque concessit. Ubi Bajoariae et Aquitaniae nullam mentionem fieri notandum quod illa suos duces habent, qui eandam sibi quam majoresdomus potestatem vindicabant. |
|
|
Leibniz' Handexemplar des exzerpierten Werkes (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69266 |
| 69277 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [ 33. Notiz (auf Bl. 149v)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
Erchambertus cum Francia Rege |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 33 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 4, S. 265 u. S. 267 |
Merovingi ("Meroving.") |
|
Erchambertus cum Francia Rege destituta esset et Carolus (Martellus) major domus vices regis ageret Breviarium Regum Franciae et majorum domus conscripsit. In ea lucubratione ut adularetur Carolo Regnum ambienti reges qui post caedem Bertharii majoris domus regnarunt seu post annum 687 iniquiore stylo carpsit. ut jam ad illum annum observavimus. Ex hinc inquit Reges nomen non honorem habere coeperunt. Quibus tamen ubi constititum fierat, victus erat exuberans, custodiaque jugis erga illos habebatur, ne aliquid jure potestatis agere possint. Haec ille. sed falso. licet Eginhardus in vita Caroli M. similia Annal. Fuld. ad. 751. et monachus Metensis (qui desinit 993) ad 692. Monachus Egolisinensis qui post Eginh. vitam Caroli M. scripsit: post hunc vero Dagobertum (juniorem filium Childeberti junioris) defecit genus regale a prudentia. Eadem prorsus Anonymus autor vitae S. Genulfi lin. 2. 4. Sed Monachus Metensis. Et Fulramus Abbas Lobiensis (qui obiit 990) cap. 2 de gestis Abb. Lobiens. incipit a praelio quo Theodericus cum Berthario Majore domus a Pipino victus in Textricio. < - > Theophanes in Chronogr. de Francorum regibus potiorum <instar - > tergum habuisse. Fabulosam esse regum ignaviam ostendit non male Cointius ad 992. n. 7 sqq. ubi et singulos <per - it>. |
|
|
Leibniz' Handexemplar von Ch._Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 4, 1670, (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69277 |
| 69300 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [ 55. Notiz (auf Bl. 151r)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
Bellum Caroli Martelli |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 55 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 4, S. 724-726 |
|
|
Bellum Caroli Martelli [contra] Bavaros. Annalista Petavianus 725. Quando Carolus primum fuit in Bawaria et Chrotrudis (ejus uxor) moritur. Tilianus 725. Karolus primum pugnavit in Bajoaria. Et Autor Chron. Sandionysiani 725. Karolus primum fuit in Bajoaria. Et Regino Carolus X. anno regni sui cum Bajoariis pugnavit eosque vicit. Nempe regnum ejus auspicatur a tempore quo exiit ex custodia. Sed Annalista Fuldensis Bellum Andegavense quod gestum 724 refert in annum 721. Deinde ann. 722. Carolus Alamannos et Bajoarios armis subegit. [. . .] Anno 723. iterum Alemanni et Norici pacis jura temerare nituntur. Sed nihil alii cis Alemannis. Aventinus causam putat belli quod Plectrudis noverca Caroli fugeat in Bavariam. Sed deceptus < - > nomine Piltrudis quam Theodoldi fratris Grimoaldi viduam cum pro uxore Grimoaldus haberet (si vitae Corbiniani credimus, Aribone Episcopo conscriptae) Carolus victo Grimoaldo et Bajoariis secum abduxit ^<Piltrudem^> [ - ]. Ex Historia ab Anonymo jussu Childebrandi comitis fratris Caroli scripta patet cum Carolus anno praecedente de Raganfredo apud Andegavos et de Saxonibus triumphasset, ad Danubium accessisse. Dives Bajorenses occupasse et subacta regione illa thesauris multis, cum matrona quadam Bilitrude, et nepte sua Sonichile egressum. Sed autor non ait Alamannos in belli partem venisse. Sonichildem, Biltrudis neptem sibi sociavit Grifonis matrem futuram. Aribo dicit Biltrudem a Carolo repudiatam, sed vox aequivoca non significat a Carolo amatam, et relictam, sed neglectam. Hucbertus qui solus e Theodonis 5ti filiis supererat, totius Bavariae praefecturam suscepit. Quo tempore Carolus in Bajoaria iterum irumpere Saraceni Annalist. Petavianus et Nazarianus. |
|
|
Leibniz' Handexemplar von Ch._Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 4, 1670, (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69300 |
| 69301 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [ 56. Notiz (auf Bl. 151r)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
Quod Saraceni ab Africa venissent |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 56 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 4, S. 730-731 |
|
|
Quod Saraceni ab Africa venissent in Hispaniam et Galliam eorum eruptio dicta est Vandalica persecutio in vita S. Sacerdotis Lemovicensis Episcopi a Bernardo Guidone scripta. Sane Vandal[orum] nomen odiosum, ut cum Greg. M. lib. [ - ] Dial. C Italiam tempore Paulini Nolensis Ep[iscop]i vastatam a Vandalis scripsit, Alaricum horum regem intellexit. Quisdam < - -> in < - > S. Petri < - >. Hucque Ebbonis Ep[iscop]i Senensis tempore gens Wandalorum Galliam vastaverat. Anastasius in vita Greg. II. papae ex literis Eudonis Francorum ducis ad Gregorium refert. Rhodanum transire conatos Agarenos, 375000 uno die interfectos 1500 solum ex Francis. Id factum cum Hispaniam per 10 tenerent annos, sed Saraceni non carebant opus transitu Rhodiam ad invadendam Aquitaniam. Itaque quod ait Anastasius: Rhodam conabantur Fluvium transire ad Franciam occupandam ubi Eudo praeerat. Sensus est (Cointius 725. n. 16) frustra conatos in Rhonam transire <vertasse alia via>, nempe in Aquitaniam ubi Eudo praeeerat. in editione Anastasii Typogr. Reg. est: cum uxoribus et parvulis venientes Aquitaniam Galliae provinciam quasi habitaturi ingressi sunt. At Paulus Diac. lib. 6 c. 14 in gestas long. eadem quae Anastasii haec editio: post annos 10 cum uxoribus et parvulis etc. Carolus cum Eudone discordiam habebat, contra eos pari consilio dimicarunt 375 <interemere> 1500 suorum ceciderunt. Et autor Annal. Fuld. ad annum 725. 726. Saracenos ab Eudone vocatos in Rege Abdiram in Burgundiam et Pictanis, omnia vastasse. Carolus 726 occurrisse. Sed confundatur hoc bellum cum [-] quod 722. Serius inter Carolum [Eudonem] pullulavit discordia. Vid. Coint. [ - ] n. 22. Suspicor non adeo vera esse quae de deletis Saracenis narrantur, quia Isidorus Pacensis Ep[iscopu]s. et Rober Tilet Hist. Arab. c. 13 narrant Eudonem Muniz Arabum duci filiam dedisse ob persecutionem Arabum differendam, quae postea occisus ab Abdirama Munoz. Missa est ad Africanum Califam. Et < - > Abdiramam cum videret terram suam multitudine esse repletam in Galliam transisse et Arelatum obsedisse narrat idem Robericus: ibi Galli ab eo caesi 731 eodem anno Carolus Mart. invasit Eudonem. |
|
|
Leibniz' Handexemplar von Ch._Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 4, 1670, (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69301 |
| 69303 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [ 58. Notiz (auf Bl. 152r)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
Annales Petaviani 728. Carolus |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 58 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 4, S. 766 |
|
|
Annales Petaviani 728. Carolus fuit in Saxonia, repone in Bajoaria nam Annales Tiliani Carolus II vice pugnavit in Bajoaria et Chron. Sandionys. 728 iterum Karolus fuit in Bajoaria Carolus tantum fuit in Saxonia 718. 720. 738. Anno 730. Carolus in Suevia contra Lantfridum eo anno obiit Lantfridus Annal. Nazarini; duo filii Theobaldus et Wentilo, successit Theobaldus II. Crusio referente Pirminum Caroli addictum ex Augia majore ejecit. |
|
|
Leibniz' Handexemplar von Ch._Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 4, 1670, (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69303 |
| 69306 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [ 61. Notiz (auf Bl. 152r)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
Apparet praelia inter Carolum et Saracenos |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 61 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 4, S. 813 |
|
|
Apparet praelia inter Carolum et Saracenos repulsos magis Saracenos quam deletos, non ut ex Isidoro Pacensi et Roderico patet cum Abderama cecidisset nocte praelium dirimente, Saraceni abiere. Franci mane videntes tentoria, credebant hostes bellum instauraturos sed vacua invenire septem diebus exercitus in Conspectu fuerant et <minutis> praeliis conflixerant, septimo praelim Austrasiorum virtutem experti Saraceni domum remearunt[.] Apparet Francos hostem persequi non ausos, Rodericus dixit Abdiramam cum videret terram suam multitudine repletam expeditionem in Gallias suscepisse et Arelatum obsedisse quod factum 731. unde apparet fabulosum 375000 Saracenos non multis ante annis caesos. |
|
|
Leibniz' Handexemplar von Ch._Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 4, 1670, (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69306 |
| 69307 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [ 62. Notiz (auf Bl. 152r)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
733. 734 Caroli Martelli expeditio in Frisios |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 62 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 4, S. 833 |
|
|
733. 734 Caroli Martelli expeditio in Frisios in Westergoe et posteriore anno et in Ostergoe Coint 733. n. 3[,] 734 n. 20 sqq. |
|
|
Leibniz' Handexemplar von Ch._Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 4, 1670, (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69307 |
| 69310 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [ 65. Notiz (auf Bl. 152r)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
738 Caroli Martelli bellum in |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 65 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 5, S. 9-10 |
|
|
738 Caroli Martelli bellum in Saxones priore 718 et 720. Fabulosa quae Fabritius ex Georgio Rixnero de diti[one] Saxonum rege Anonymus qui gesta regum Francorum conscripsit c. 41 multum commentus est de Saxonum rebellione et nece Bertoaldi ducis circa 622, Appendicis Francorum Hist. jussu Childebrandi scriptae[.] autor scribit 738 Carolum Saxones stravisse, prope locum quo Lippia Rhenum ingreditur. |
|
|
Leibniz' Handexemplar von Ch._Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 5, 1673, (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69310 |
| 69311 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [ 66. Notiz (auf Bl. 152r)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
739. Saraceni in provinciam |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 66 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 5, S. 16 |
|
|
739. Saraceni in provinciam reversi Arelatem tandem occupant, Carolus Martellus a Bajoariis [et] Alamannis auxilia habuisse dicitur < - > et Brunnerus. < - > (Lanfredus) Alemannorum nobilissimus simul et Odilo Bavariorum dux affuit. Paulus Diaconus lib. 6. c. 15 Saracenos Arelatem cepisse, Luitprandum rogatu Caroli in auxilium properasse. |
|
|
Leibniz' Handexemplar von Ch._Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 5, 1673, (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69311 |
| 69313 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [ 68. Notiz (auf Bl. 153r)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
Epistolae pontifica ad Carolum |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 68 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 5, S. 38 |
Scriptores ("scriptores") |
|
Epistolae pontificum ad Carolum Martellum et liberos ac nepotes, collectae jussu Caroli editae a Gretsero ex Bibliotheca Caesarea, deinde a Franc. Duchesnio, insertae Hist. Franc. a Duboucheto [. . .] probationibus Originis domus Francicae. |
|
|
Leibniz' Handexemplar von Ch._Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 5, 1673, (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69313 |
| 69314 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [ 69. Notiz (auf Bl. 153r)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
Gregorius_III papa in Epistolis ad Carolum |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 69 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 5, S. 40 |
|
|
Gregorius III papa in Epistolis ad Carolum Martellum quaeritur reditus quosdam Romanae Ecclesiae a Longobardis interceptos in Ravennatiam partibus, nullam reposcit provinciam aut civitatem quod signum est nullius tunc urbeculae principatu tunc potitum fuisse Romanum pontificem fieri ut ait Cointius 741 n. 9. |
|
|
Leibniz' Handexemplar von Ch._Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 5, 1673, (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69314 |
| 69315 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [ 70. Notiz (auf Bl. 153r)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
Annalista Metensis 741 dum Karolus |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 70 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 5, S. 44 |
|
|
Annalista Metensis 741 dum Karolus aegrotare cerneret . . . principatum suum inter filios suos aequa lance divisit. Primogenito suo Karolomanno Austria Alamanniam Turingiamque subjungavit filio vero juniori Pippino Neustriam Burgundiam Provinciamque concessit. Ubi nulla Bajoariae et Aquitaniae mentio, quibus praeerant Utilo et Hunoldus non minore jure et autoritate quam Majores domus. |
|
|
Leibniz' Handexemplar von Ch._Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 5, 1673, (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69315 |
| 69316 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [ 71. Notiz (auf Bl. 153r)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
Sonichildis erat Aedilonis ducis Bavariae |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 71 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 5, S. 52 |
Carolingica ("Caroling.") |
|
Sonichildis erat Odilonis ducis Bavariae ex sorore neptis. Haec mortuo marito Carolo Majore domus, privignae suae, Chiltrudi persuasit, ut invitis fratribus Carolomanno et Pipino ad Odilonem fugeret eique nuberet. Ita Appendix ad Historiam jussu Childebrandi conscriptam, Annalista Metensis vult partem ab Austrasia Neustria et Burgundia deceptam redisse. Grifoni ex Sonichilde filio Carolum deque eo Francos fuisse contristatos Cointius 741 n. 48 hoc falsum putat. |
|
|
Leibniz' Handexemplar von Ch._Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 5, 1673, (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69316 |
| 69317 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [ 72. Notiz (auf Bl. 153r)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
Vulgo putant |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 72 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 5, S. 73-74 |
Carolingica ("Caroling.") |
|
Vulgo putant Landradam Caroli Martelli filiam Sigrammo nupsisse, et ex eo peperisse Chrodegangum. Sed Paulus Diaconus simpliciter in libro de Met. Ep. Chrodegangus Antistes ex pago Hasbauiensi oriundus patre Sigirammo matre Landrada Francorum ex genere prima nobilitatis progenitus. Hinc in palatio majoris Caroli ab ipso enutritus ejusdem referendarius extitit, haec nihil minus quam ex filia nepotem indicant. Cointius 741. n. 54. |
|
|
Leibniz' Handexemplar von Ch._Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 5, 1673, (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69317 |
| 69320 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [ 75. Notiz (auf Bl. 153r)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
Germaniae primae olim metropolitanus |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 75 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 5, S. 62-??? |
|
|
Germaniae primae olim metropolitanus [. . .] Moguntinus, secondus Coloniensis. Amisso [. . .] jure Metropolitico Mog. subditus [. . .] Coloniensi ita de S. Evergislo utriusque Germaniae Metropolitanum fuisse constat, aetate Faramundi et Clodionis. Sed quapropter interpontificum quo Colonia diu laboravit post obitum [. . .] Evergisli [. . .] Episcopo Trevirensi Belgicae primae Metropolitano attributa est utraque Germania donec regnante Clodovaeo primo metropolitanus utriusque Germaniae constitutus est Crotoldus tunc Wormatiensis Episcopus, cujus successores eadem Metropolitana dignitate gavisi sunt ad sanctum usque Amandum qui pontificatum Dagoberto primo Austrasiae jam Rege suscepit. Ab anno Christi 622 quo Dagobertus I. apud Austrasios regnare coepit ad annum Christi 742 quo Bonifacius Romano pontifici Zachariae literas misit (qua dicit Franci ut seniores dicunt plus quam per tempus 80 annorum synodum non fecerunt, nec Archiepiscopum habuerunt) cum sunt 120. Franci intelligendi de utraque Germania. Prima Synodus 743 sequens Liptinensis 744 Carl. Mart. < - >. |
|
|
Leibniz' Handexemplar von Ch._Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 5, 1673, (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69320 |
| 69325 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [ 80. Notiz (auf Bl. 154v)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
Sirmondus in notis ad Ep. |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 80 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 5, S. 125 |
|
|
Sirmondus [. . .] in notis ad Ep. quam Gregorius III misit Carolo majori domus, ut Romanam Ecclesiam tueretur contra Longobardos notat Carolomanum et Pipipum usos [. . .] titulo principis Francorum non patrem Carolum. [. . .] Sic [. . .] in praefatione Synodi Germanicae 743. Ego Karlomannus dux et princeps Francorum et Pipinus in praefatione synodi Suessionensis 745. Ego Pippinus dux et princeps Francorum. |
|
|
Leibniz' Handexemplar von Ch._Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 5, 1673, (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69325 |
| 69327 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [ 82. Notiz (auf Bl. 154v)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
Rhaetiae pars ubi Curiensis civitas |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 82 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 5, S. 146 |
|
|
Rhaetiae pars ubi Curiensis civitas primum a Carolomanno, Caroli Majoris domus filio in potestatem redacta, quod Rhaeti Alamannis auxilio fuissent 745. Annalista Nazarianus Baldeberti Curiensis Ep[iscop]i meminit ad annum quo Pipinus Rex. Male Gabr. Bucelinus. jam < - > Francis cessisse parte non minima Rhaetiarum. Coint. 745. n. 113. |
|
|
Leibniz' Handexemplar von Ch._Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 5, 1673, (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69327 |
| 69330 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [ 85. Notiz (auf Bl. 154v)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
diem nativitatis Caroli M. nemo |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 85 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 5, S. 175-177 |
|
|
Diem nativitatis Caroli M. nemo annotavit annum autor Annalium Petavianorum 747 Karolomannus migravit Romam et eo ipso anno natus fuit Carolus Rex. Obstant Eginhardus et Theganus qui Carolum anno Christi octigentesimo decimo quarto aetatis suae 72 mense Januario denatum scribunt. Sed Cointius 747 n. 14. putat X positum pro V. in chronico Novaliciense dicitur Carolus ex hac vita migrasse 5. Kal. Febr. postquam LXXVII annis vixerat in seculo. Hic putat Cointius delendam unam X et legendum LXVI absolvit nempe annos 66 obiit < - >. Aventinus vult Carolum natum in Carloburgo tribus miliaribus a Monachio, quidem in arce ad Moinum, similis nominis quae Carolostadio e regione opponuntur. quidam ad Mosam Leodii, plerique Ingelheim Eginhardus ignorabat. quis hodie <novit> (+ Ego hinc suspicor Eginhardum non fuisse familiare in palatio). (+ Ex loco, quem produxit Browerus de conceptione credibile est natum ex quo Pipinus factus Major domus etiam Austrasiae +)[.] Serarius ipse quod de Ingelheimio plerique dicunt assservare non audet. Berta Caroli mater fuit Franca. Hinc Stephanus II scripsit Carolo et Carolomanno Regibus eorum patrem avum proavum non ex alia quam Francorum gente uxores duxisse. falso ergo Berta fingitur a Joh. Joach. Franzio, in vita Caroli, filiam Heraclii imp. Quod nec tempus patitur. Ex Annalibus Bertinianis Duchesnius ad 749 Du Bouchetus ad 740 haec publicarunt. Pippinus conjugem duxit Bertradam cognomine Bertam (+ quasi non idem) Cariberti Laudunensis comitis filiam. Chronicon Constant. in Ernfrido Episcopo memorato et Rhenan. lib. 3 eam completasse Eccl[es]iam Constentiensem sed Ernfridus obiit a. 758. <Carolomannus frater Caroli M.> Carolum in 751 Annal. Petav. |
|
|
Leibniz' Handexemplar von Ch._Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 5, 1673, (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69330 |
| 69345 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [100. Notiz (auf Bl. 156v)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
Bollandus et Henschen. d._20. Feb. |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 100 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 5, S. 326 |
|
|
Bollandus et [. . .] Henschen. [. . .] d. 20. Feb. [. . .] com. vitae S. Eucherii praevio cum textum citassent. Ad<revaldi> lib. de mirac. S. Bened. qui ex Eginhardo narrat Reges Merowingos carpento [. . .] bobus juncto tractos, et mox Carolomannum reliquisse dignitatem, quod S. Eucherius et S. Bonifacius ei ostenderint corporeis visibus patris [. . .] damnationem; subjiciunt ejusdem fariae figmentum esse, carpentum regnandi de Caroli Martelli damnatione visione. |
|
Auszug aus: Acta Sanctorum, Februar III, 1658 |
Leibniz' Handexemplar von Ch._Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 5, 1673, (mit Provenienz HOFBIB) findet sich heute in Hannover NLB Gf-A 10098; weitere Exzerpte daraus finden sich hier. |
|
69345 |
| 69348 |
|
Ms 12, 713h Bl. 147-159 [103. Notiz (auf Bl. 156v)] |
[Exzerpt aus Le Cointe, Annales ecclesiastici Francorum] |
Historia jussu Childebrandi Comitis |
> |
1685-03 |
5 | 1150.400 / 103 |
L |
|
|
|
Aufz.; eigh. |
Folio, 0.1 Seiten/Spalten |
Le Cointe: Annales ecclesiastici Francorum, Bd. 1-8, Paris 1665-1683 | Bd. 5, S. 359-360 |
Scriptores ("scriptores") |
|
Historia jussu Childebrandi comitis (fratris Caroli Martelli) scripta est Andr. Duchenius in [. . .] Cod. Petaviano haec reperit post electionem Pipini: [. . .] usque nunc inluster vir Childebrandus comes avunculus praedicti regis Pipini hanc Historiam vel Gesta Francorum diligentissime scribi procuravit. Ab hinc illustre viro Nibelungo filio ipsius Childebrandi itemque Comite succedat autoritas. |

69348 |